Imatrae torrens[1] (Finnice: Imatrankoski) est aqua cadensVuoksi fluminis, propter urbem Imatram. Per historiam fuit praeclarum spectaculum, locum quidem ubi "peregrinatio Finnica coepit" vocatus est,[2] atque tellus nationalis.[3] Visitatur a milibus hominum per annum,[4] quorum visitatores clari fuerunt imperatrix Catharina II imperatorque Nicolaus II.[2] Hic torrens erant tam prosperus quidem ut Valtionhotelli, deversorium magnum, aedificatum sit ad ripam. Anno 1922 autem, gubernatio constituit ut officinam hydroelectricam aedificaret ut potestatem urbi et austris Finniae praeberet. Aedificabatur inter annos 1922-1929, fiens officina hydroelectrica maxima in Finnia (ut nihilominus est)[5][6]. Sed aestate, hic torrens peregrinatoribus solvitur.[2][4]Moles decussis est 500 m³/s,[2] longitudo 8 km et altitudo 18 m.[5]